- LIMUS
- LIMUSteste Serv. ad illud Virg. Aen. l. 12. v. 119.——— Alii fontemque ignemque ferebant,Velati limo:vestis erat, quâ usque ad pedes tegebantur Poparum (s. Victimariorum in sacrificiis) pudenda. Hanc vestem cinctum appellatam volunt quidam, unde Hygen. de limit. agror. ait, Limumcinctum ideo votatum, quod purpuram transversam habeat, habebat enim in extremo purpuream limam. Inde succincti Popae. Suet. Calig. c. 32. Succinctus poparum habitus. Et istusmodi veste Cethegos, qui proin Cinctuti dicti, indutos fuisse, sunt qui dicant, Vide Octav. Ferrar. de Re Vesi. Parte I. l. 1. c. 9. Eadem lictores quoque usos fuisse, indicat Tiro libertus Cic. apud A. Gell. l. 12. c. 3. ubi Lictorem vel ae limo vel a licio dictum: Licio enim transverso, quod limum appellatur, qui magistratibus praeministrabant, Cinctos fuisse scribit. Cui su ffragatur lsid. l. 15. Orig. c. 14. dicens. Hinc et limus vocabulum accepit, cingulum, quo servi pu. blici cingebantur obliquâ purpurâ: et l. 19. c. 33. Limus est \cinctus, quem publici habent servi; et dictus Limus, quia transversas habet purpuras, i. e. limas. Hinc Limocincti voce compositâ tales dicti sunt, ut legitur in antiqua aerae tabula, apud Caesarem Nichesolam Patricium et Canonicum veronensem: Honori. M. Gravi. M. F. Pob. Squillianii. Eq. pub. IIII. vir. 1. 0. 1111. vir. Ap. ut. Curatori. Vicentinor. Apparitores. et Limocincti. tribunalis. eius. Vide Laur. Pignor. Comm. de servis, et infra in voce Publici.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.